erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in
cunctis benedixerat ei
dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus
quae habebat pone manum tuam subter femur meum
ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non
accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos
habito
sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde
accipias uxorem filio meo Isaac
respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram
hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de
terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens
semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te
et accipies inde uxorem filio meo
sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento
filium tantum meum ne reducas illuc
posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et
iuravit illi super sermone hoc
tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex
omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit
Mesopotamiam ad urbem Nahor
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta
puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad
hauriendam aquam dixit
Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi
et fac misericordiam cum domino meo Abraham
ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum
huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam
et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa
est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod
feceris misericordiam cum domino meo
necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca
egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris
Abraham habens hydriam in scapula
puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro
descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac
revertebatur
occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum
praebe aquae de hydria tua
quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit
hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam
aquam donec cuncti bibant
effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut
hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum
prosperum fecisset iter suum Dominus an non
postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas
adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum
decem
dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo
patris tui locus ad manendum
quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem
peperit Nahor
et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est
apud nos et locus spatiosus ad manendum
inclinavit se homo et adoravit Dominum
dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non
abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto
me itinere perduxit in domum fratris domini mei
cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae
omnia quae audierat
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus
egressus est ad hominem ubi erat fons
cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis
suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi
homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem
aquae
dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas
praeparavi domum et locum camelis
et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque
paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et
virorum qui venerant cum eo
et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non
comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
at ille servus inquit Abraham sum
et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est
et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas
camelos et asinos
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in
senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem
filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea
accipies uxorem filio meo
ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum
mulier
Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum
tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de
cognatione mea et de domo patris mei
innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos
meos et non dederint tibi
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei
Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad
hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad
bibendum ex hydria tua
et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa
est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens
cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et
hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu
bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit
filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha
suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas
posui in manibus
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei
Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam
fratris domini mei filio eius
quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum
domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite
ut vadam ad dextram sive ad sinistram
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo
non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit
uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea
Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt
ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam
ad dominum meum
responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem
decem dies apud nos et postea proficiscetur
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam
dimittite me ut pergam ad dominum meum
dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine
isto quae ait vadam
dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham
et comites eius
inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror
nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas
inimicorum suorum
igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae
sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum
cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra
australi
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die
cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in
occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens
cito pallium operuit se
servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et
accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte
matris acciderat temperaret